- ANDELIACUM
- ANDELIACUMvuglo Andeli sur Seine, aut L'Isle d'Andeli sur Seine, cum tamen hec in insula situm sit, nec flumen Sequanam, licet ei proximum, attingat, locus Galliae est venerandae antiquitatis, ad rivum in Sequanam effluentem, 7. circiter leuc. ab urbe Rothomago. Hîc Chrothildis, Regina Francorum, fundavit Monasterium Virginum, quod vulgo Prioratus B. Mariae vocatum est, le Prieure de Nostre-Dame d'Andely, et ante aliquot annos ex cella seu Prioratu veteri Benedictinarum Abbatia evasit. Habet et collegium vetus Canonicorum, Nostrae Dominae titulô insigne. Hadr. Vales. Notit. Galliae, ubi hunc locum. in Veliocassibus positum patriam fuisse Hadriani Turnebi, addit. Vide quoque Andelaus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.